- ULULATUS
- ULULATUSluporum propria vox: quam in bello Romanos imitatos esse, ex Iosepho colligere est, qui Iorapatenses iussit πρὸς τὸν ἀλαλαγμὸν τῶν ταγμάτων ἐπιφράξαι τὰ ὦτα, ὡς μὴ καταπλάγειεν, ubi Interpres, ad Legionum ululatum aures obturare, ne metu percellerentur. Nisi malis hîc vocem de quocumque graviore sono intellectam; cum Graecum ἀλαλαγμός quem cumque notet barritum, ululatum, iubilationem, sive Ducum, sive militum, qui vel ante pugnam, atque in ipsa pugna exsultare, vel post victoriam adeptam solent, uti supra vidimus ubi de Clamore militari. Placuisse autem is Romanis clamor videtur, in honorem lupae, quae Romulum cum fratre lactavit, et ab illo tempore in signis illorum eximium habuit locum. Sed et Romanos, tamquam lupae uberibus altos, luporum animos habere asserit ille, apud Iustin. l. 38. c. 6. unde lupi illi convitiô dicti, a Volscis Aequisque Ducibus, apud Livium, l. 3. c. 66. a Tecasino, Samnitium Duce, apud Velleium, l. 2. c. 27. quam in rem Bochartum vide, Hieroz. parte prier. l. 3. c. 10. Hinc ululata proelia, apud Statium, Theb. l. 9. v. 724. ubi tamen Lutatius ululanda legit, et lugubria ac mox luctu excipienda in telligit: uti ululata atria, i. e. omnia aedium spatia ululatu seu eiulatu femineô completa, habes apud eundem, l. 10. v. 567. Namque et clamor quilibet confusus hâc voce venit. Idem Poeta, l. 1. v. 328.—— Ogygiis ululata furoribus antraDeserit, et pingues Bacchaeo sanguine colles.Ubi Bacchi festa indigitantur, magnô tumultu perstrepentia, quali deaster hic furens semper inducebatur, ut mille locis videre est, in Nonni Dionysiacis; adde Catullum, Epithalamiô Pelei, et Ovidium, l. 3. Met. Imo proprium Baccharum hoc verbum fecêre. Iuvenalis, Sat. 6. v. 316.—— —— vinoque ferunturAttonitae, crinemque rotant, ululantque PriapiMaenades ——Unde Bacchaei ululatus, Ovid. l. 11. Metam. v. 16.Tympanaque et plausus et Bacchaei ululatus.Quid autem in illis sacerrimis Orgiis inclamari et ululari solitum fuerit, vide supra voce Evoe. De Hecate tamen eadem vox occurrit, apud Virg il. l. 4. Aen. v. 609.Nocturnasque Hecate triuris ululata per urbes etc.Commune tandem tam laetis. quam in fortunatis rebus, id verbum. Lucanus de Scaeva. l. 6. v. 261.Non tu bellorum spoliis ornare TonantisTempla potes; non tu laetis ululare triumfis.Vide Casp. Barthium, Animadversion. Papin. ad Statium, Theb. lib. 1. cit. l. et l. 5. v. 729. quô posteriore locô exponit verba Poetae,—— laetoque ululante tumultu.Originem vocis quod spectat, ululare factum Becmanno, ex Graeco ὐλᾷν seu ὑλακτεῖν, latrare, quod ex Hebr. Gap desc: Hebrew, vel ex Graeco ὀλολύζειν, indidem deducendo, quod proprie de clamore dicebatur, quem tollebant, mactatâ victimâ, qui et sacri: intererant, ut ab Herodoto est adnotatum, morem hunc e Libya in Graeciam manâsse dicente, vide eum in Origg. L. L. p. 701. et 703.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.